Homeri Odyssea ad verbum translata, Andrea Divo, interprete. 

Canto XI

 

At postquam ad navem descendimus, et mare,

Nauem quidem primum deduximus in mare diuum,

Et malum posuimus et vela in navi nigra:

Intrò autem oues accipientes ire fecimus, intrò et ipsi

Iuimus dolentes, huberes lachrymas fundentes:

Nobis autem a tergo navis nigræ proræ

Prosperum ventum imisit pandentem velum bonum amicum

Circe benecomata gravis Dea altiloqua.

Nos autem arma singula expedientes in navi

Sedebamus: hanc autem ventusque gubernatorque dirigebat:

Huius ãt per totum diem extensa sunt vela pontum transientis:

Occidit tunc Sol, ombumbratæ sunt omnes viæ:

Hæc autem in fines pervenit profundi Oceani:

Illic autem Cimmeriorum virorum populusque civitasque,

Caligine et nebula cooperti, neque unquam ipsos

Sol lucidus aspicit radiis,

Neque quando tendit ad cœlum stellatum,

Neque quando retro in terram a cœlo vertitur:

Sed nox pernitiosa extenditur miseris hominibus:

Navem quidem illuc venientes traximus, extra autem oves

Accepimus: ipsi autem rursus apud fluxum Oceani

Iuimus, ut in locum perveniremus quem dixit Circe:

Hic sacra quidem Perimedes Eurylochusque

Faciebant: ego autem ensem acutum trahens a foemore,

Foveam fodi quantum cubiti mensura hinc et inde:

Circum ipsam autem libamina fundimus omnibus mortuis;

Primum mulso, postea autem dulci vino:

Tertio rursus aqua, et farinas albas miscui:

Multum autem oravi mortuorum infirma capita:

Profectus in Ithicam, sterilem bovem, quæ optima esset,

Sacrificare in domibus, pyramque implere bonis:

Tiresiæ autem seorsum ovem sacrificare vovi

Totam nigram, quæ ovibus antecellat nostris:

Has autem postquam votis precationibusque gentes mortuorum

Precatus sum, oves autem accipiens obtruncavi:

In fossam fluebat autem sanguis niger, congregatæque sunt

Animæ ex Erebo cadaverum mortuorum,

Nymphæque iuvenesque et multa passi senes,

Virginesque teneræ, nuper flebilem animum habentes,

Multi autem vulnerati æreis lanceis

Viri in bello necati, cruenta arma habentes,

Qui multi circum foveam veniebant aliunde alius

Magno clamore, me autem pallidus timor cepit.

Iam postea socios hortans iussi

Pecora, quæ iam iacebant iugulata sævo ære,

Excoriantes combuere: supplicare autem Diis,

Fortique Plutoni, et laudatæ Proserpinæ.

At ego ensem acutum trahens a foemore,

Sedi, neque permisi mortuorum impotentia capita

Sanguinem prope ire, antequam Tiresiam audirem:

Prima autem anima Elpenoris venit socii:

Nondum enim sepultus erat sub terra lata,

Corpus enim in domo Circes reliquimus nos

Infletum et insepultum, quoniam labor alius urgebat:

Hunc quidem ego lachrymatus sum videns, misertusque sum animo,

Et ipsum clamando verba velocia allocutus sum:

Elpenor, quomodo venisti sub caliginem obscuram:

Prævenisti pedes existens quam ego in navi nigra?

Sic dixi: hic autem mini lugens respondit verbo:

Nobilis Laertiade, prudens Ulysse,

Nocuit mihi dei fatum malum, et multum vinum:

Circes autem in domo dormiens, non animadverti

Me retrogradum descendere eundo per scalam longam,

Sed contra murum cecidi ast autem mihi cervix

Nervorum fracta est, anima autem in infernum descendit:

Nunc autem his qui venturi sunt postea precor non præsentibus

Per uxorem et patrem, qui educavit parvum existentem,

Telemachumque quem solum in domibus reliquisti.

Scio enim quod hinc iens domo ex inferni

Insulam in Æaeam impellens benefabricatam navim:

Tunc te postea Rex iubeo recordari mei

Ne me infletum, insepultum, abiens retro, relinquas

Separatus, ne deorum ira fiam

Sed me combure con armis quæcunque mihi sunt,

Sepulchrumque mihi accumula cani in litore maris,

Viri infelicis, et cuius apud posteras fama sit:

Hæcque mihi perfice, figeque in sepulchro remum,

Quo et vivus remigabam existens cum meis sociis.

Sic dixit: at ego ipsum, respondens, allocutus sum:

Hæc tibi infelix perficiamque et faciam:

Nos quidem sic verbis respondentes molestis

Sedebamus: ego quidem separatim supra sanguinem ensem tenebam:

Idolum autem ex altera parte socii multa loquebatur:

Venit autem insuper anima matris mortuæ

Autolyci filia magnanimi Anticlea,

Quam vivam dereliqui iens ad Ilium sacrum,

Hanc quidem ego lachrymatus sum videns miseratusque sum animo:

Sed neque sic sivi priorem licet valde dolens

Sanguinem prope ire, antequam Tiresiam audirem:

Venit autem insuper anima Thebani Tiresiæ,

Aureum sceptrum tenens, me autem novit et allocuta est:

Cur iterum o infelix linquens lumen Solis

Venisti, ut videas mortuos, et iniucundam regionem?

Sed recede a fossa, remove autem ensem acutum,

Sanguinem ut bibam, et tibi vera dicam.

Sic dixit: ego autem retrocedens, ensem argenteum

Vagina inclusi: hic autem postquam bibit sanguinem nigrum,

Et tunc iam me verbis allocutus est vates verus:

Reditum quæris dulcem illustris Ulysse:

Hanc autem tibi difficilem faciet Deus, non enim puto

Latere Neptunum, quam iram imposuit animo

Iratus, quem ei filium dilectum excæcasti:

Sed tamen et sic mala licet passi pervenientis,

Si volveris tuum animum continere et sociorum."

 

 

REFERENCES

Ezra Pound. "Translators of Greek." Instigations. New York: Boni & Liveright, 1920. 335-339.

Ezra Pound. "Translators of Greek: Early Translators of Homer." Literary Essays. New York: New Directions, 1968. 259-62.

Homeri Odyssea ad verbum translata, Andrea Divo Iustinopolitano interprete. Eiusdem Batrachomyomachia, Aldo Manutio interprete. Eiusdem Hymni deorum XXXII. Georgio Dartona Cretense interprete. Parisiis: In Officina Christiani Wecheli, MDXXXVII.